monumenta.ch > Tertullianus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 25, 6
Quod si Hic illius arma, Hic currus fuit, hoc regnum dea gentibus esse, Si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque. (VIRG. Aen. I. 16. seqq.) Misera illa coniux Iovis et soror adversus fata non valuit plane: Fato stat Iupiter ipse . Nec tantum tamen honoris Romani dicaverunt fatis dedentibus sibi Carthaginem adversus destinatum votumque Iunonis, quantum prostitutissimae lupae Larentinae. Plures deos vestros regnasse certum est. Igitur si conferendi imperii tenent potestatem, cum ipsi regnarent, a quibus acceperant eam gratiam? quem coluerat Saturnus et Iupiter?